

Evangelium secundum Matthaeum*
Caput 7: Versus 6
Nolite sanctum,etc. Purgato oculo, possunt dispensatores Ecclesiae alios castigare, sed non sanctum canibus dare; quia sicut periculosum est abscondere, ita prodigum est canibus dare. Talibus mystica non sunt aperienda, sed velo tegenda sancta sanctorum: apertiora vero et quasi viliora dici possunt.Nolite.Eadem dicitur sanctum et margarita, id est Evangelium et sacramenta ecclesiastica.Sanctum,quia natura inviolabile, nec debet ab aliquo corrumpi.Margarita,quae in abscondito latet: et de figuris, quasi apertis conchis eruitur, gemma est pretiosa quae non potest corrumpi. Canes vere sunt qui oblatrant, et quod integrum est dilacerant; porci qui vilipendunt et conculcant: vel canes ad vomitum reversi, porci nondum conversi, sed in luto vitiorum versati.Et conversi.Ne forte adhuc aliquid audire disrumpant, non margaritas quas conculcant, sed vos indignatione. Non enim facile potest inveniri quod talibus gratum sit.